Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Hoc mare, cum primum de virgine nomina mersa,
  2. Quae tenet, est nanctum, tale fuisse puto.
  3. Est satis amissa locus hic infamis ab Helle,
  4. Utque mihi parcat, nomine crimen habet.
  5. Invideo Phrixo, quem per freta tristia tutum
  6. Aurea lanigero vellere vexit ovis;
  7. Nec tamen officium pecoris navisve requiro,
  8. Dummodo, quas findam corpore, dentur aquae.
  9. Parte egeo nulla; fiat modo copia nandi,
  10. Idem navigium, navita, vector ero!
  11. Nec sequor aut Helicen, aut, qua Tyros utitur, Arcton;
  12. Publica non curat sidera noster amor.
  13. Andromedan alius spectet claramque Coronam,
  14. Quaeque micat gelido Parrhasis Ursa polo;
  15. At mihi, quod Perseus et cum Iove Liber amarunt,
  16. Indicium dubiae non placet esse viae.
  17. Est aliud lumen, multo mihi certius istis,
  18. Non errat tenebris quo duce noster amor;
  19. Hoc ego dum spectem, Colchos et in ultima Ponti,
  20. Quaque viam fecit Thessala pinus, eam,