Epistulae
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Ausus es hospitii temeratis advena sacris
- Legitimam nuptae sollicitare fidem!
- Scilicet idcirco ventosa per aequora vectum
- Excepit portu Taenaris ora suo,
- Nec tibi, diversa quamvis e gente venires,
- Oppositas habuit regia nostra fores,
- Esset ut officii merces iniuria tanti!
- Qui sic intrabas, hospes an hostis eras?
- Nec dubito, quin haec, cum sit tam iusta, vocetur
- Rustica iudicio nostra querela tuo.
- Rustica sim sane, dum non oblita pudoris,
- Dumque tenor vitae sit sine labe meae.
- Si non est ficto tristis mihi vultus in ore,
- Nec sedeo duris torva superciliis,
- Fama tamen clara est, et adhuc sine crimine vixi,
- Et laudem de me nullus adulter habet.
- Quo magis admiror, quae sit fiducia coepti,
- Spemque tori dederit quae tibi causa mei.
- An, quia vim nobis Neptunius attulit heros,
- Rapta semel videor bis quoque digna rapi?