Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Crimen erat nostrum, si delenita fuissem;
  2. Cum sim rapta, meum quid nisi nolle fuit?
  3. Non tamen e facto fructum tulit ille petitum;
  4. Excepto redii passa timore nihil.
  5. Oscula luctanti tantummodo pauca protervus
  6. Abstulit; ulterius nil habet ille mei.
  7. Quae tua nequitia est, non his contenta fuisset —
  8. Di melius! similis non fuit ille tui.
  9. Reddidit intactam, minuitque modestia crimen,
  10. Et iuvenem facti paenituisse patet;
  11. Thesea paenituit, Paris ut succederet illi,
  12. Ne quando nomen non sit in ore meum?
  13. Nec tamen irascor — quis enim succenset amanti? —
  14. Si modo, quem praefers, non simulatur amor.
  15. Hoc quoque enim dubito — non quod fiducia desit,
  16. Aut mea sit facies non bene nota mihi;
  17. Sed quia credulitas damno solet esse puellis,
  18. Verbaque dicuntur vestra carere fide.
  19. At peccant aliae, matronaque rara pudica est.
  20. Quis prohibet raris nomen inesse meum?