Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quod petis, ut furtim praesentes ista loquamur,
  2. Scimus, quid captes conloquiumque voces;
  3. Sed nimium properas, et adhuc tua messis in herba est.
  4. Et mora sit voto forsan amica tuo.
  5. Hactenus; arcanum furtivae conscia mentis
  6. Littera iam lasso pollice sistat opus.
  7. Cetera per socias Clymenen Aethramque loquamur,
  8. Quae mihi sunt comites consiliumque duae.
  1. Mittit Abydenus, quam mallet ferre, salutem,
  2. Si cadat unda maris, Sesti puella, tibi.
  3. Si mihi di faciles, si sunt in amore secundi,
  4. Invitis oculis haec mea verba leges.
  5. Sed non sunt faciles; nam cur mea vota morantur
  6. Currere me nota nec patiuntur aqua?
  7. Ipsa vides caelum pice nigrius et freta ventis
  8. Turbida perque cavas vix adeunda rates.
  9. Unus, et hic audax, a quo tibi littera nostra
  10. Redditur, e portu navita movit iter;
  11. Adscensurus eram, nisi quod, cum vincula prorae
  12. Solveret, in speculis omnis Abydos erat.