Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Utque favet Cytherea tibi, quia vicit habetque
  2. Parta per arbitrium bina tropaea tuum,
  3. Sic illas vereor, quae, si tua gloria vera est,
  4. Iudice te causam non tenuere duae;
  5. Nec dubito, quin, te si prosequar, arma parentur.
  6. Ibit per gladios, ei mihi! noster amor.
  7. An fera Centauris indicere bella coegit
  8. Atracis Haemonios Hippodamia viros —
  9. Tu fore tam iusta lentum Menelaon in ira
  10. Et geminos fratres Tyndareumque putas?
  11. Quod bene te iactes et fortia facta loquaris,
  12. A verbis facies dissidet ista tuis.
  13. Apta magis Veneri, quam sunt tua corpora Marti.
  14. Bella gerant fortes, tu, Pari, semper ama!
  15. Hectora, quem laudas, pro te pugnare iubeto;
  16. Militia est operis altera digna tuis.
  17. His ego, si saperem pauloque audacior essem,
  18. Uterer; utetur, siqua puella sapit —
  19. Aut ego deposito sapiam fortasse pudore
  20. Et dabo cunctatas tempore victa manus.