Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Tu fore tam iusta lentum Menelaon in ira
  2. Et geminos fratres Tyndareumque putas?
  3. Quod bene te iactes et fortia facta loquaris,
  4. A verbis facies dissidet ista tuis.
  5. Apta magis Veneri, quam sunt tua corpora Marti.
  6. Bella gerant fortes, tu, Pari, semper ama!
  7. Hectora, quem laudas, pro te pugnare iubeto;
  8. Militia est operis altera digna tuis.
  9. His ego, si saperem pauloque audacior essem,
  10. Uterer; utetur, siqua puella sapit —
  11. Aut ego deposito sapiam fortasse pudore
  12. Et dabo cunctatas tempore victa manus.
  13. Quod petis, ut furtim praesentes ista loquamur,
  14. Scimus, quid captes conloquiumque voces;
  15. Sed nimium properas, et adhuc tua messis in herba est.
  16. Et mora sit voto forsan amica tuo.
  17. Hactenus; arcanum furtivae conscia mentis
  18. Littera iam lasso pollice sistat opus.
  19. Cetera per socias Clymenen Aethramque loquamur,
  20. Quae mihi sunt comites consiliumque duae.