Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Omnia Medeae fallax promisit Iason —
  2. Pulsa est Aesonia num minus illa domo?
  3. Non erat Aeetes, ad quem despecta rediret,
  4. Non Idyia parens Chalciopeve soror.
  5. Tale nihil timeo — sed nec Medea timebat!
  6. Fallitur augurio spes bona saepe suo.
  7. Omnibus invenies, quae nunc iactantur in alto,
  8. Navibus a portu lene fuisse fretum.
  9. Fax quoque me terret, quam se peperisse cruentam
  10. Ante diem partus est tua visa parens;
  11. Et vatum timeo monitus, quos igne Pelasgo
  12. Ilion arsurum praemonuisse ferunt.
  13. Utque favet Cytherea tibi, quia vicit habetque
  14. Parta per arbitrium bina tropaea tuum,
  15. Sic illas vereor, quae, si tua gloria vera est,
  16. Iudice te causam non tenuere duae;
  17. Nec dubito, quin, te si prosequar, arma parentur.
  18. Ibit per gladios, ei mihi! noster amor.
  19. An fera Centauris indicere bella coegit
  20. Atracis Haemonios Hippodamia viros —