Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. An, quia vim nobis Neptunius attulit heros,
  2. Rapta semel videor bis quoque digna rapi?
  3. Crimen erat nostrum, si delenita fuissem;
  4. Cum sim rapta, meum quid nisi nolle fuit?
  5. Non tamen e facto fructum tulit ille petitum;
  6. Excepto redii passa timore nihil.
  7. Oscula luctanti tantummodo pauca protervus
  8. Abstulit; ulterius nil habet ille mei.
  9. Quae tua nequitia est, non his contenta fuisset —
  10. Di melius! similis non fuit ille tui.
  11. Reddidit intactam, minuitque modestia crimen,
  12. Et iuvenem facti paenituisse patet;
  13. Thesea paenituit, Paris ut succederet illi,
  14. Ne quando nomen non sit in ore meum?
  15. Nec tamen irascor — quis enim succenset amanti? —
  16. Si modo, quem praefers, non simulatur amor.
  17. Hoc quoque enim dubito — non quod fiducia desit,
  18. Aut mea sit facies non bene nota mihi;
  19. Sed quia credulitas damno solet esse puellis,
  20. Verbaque dicuntur vestra carere fide.