Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. At peccant aliae, matronaque rara pudica est.
  2. Quis prohibet raris nomen inesse meum?
  3. Nam mea quod visa est tibi mater idonea, cuius
  4. Exemplo flecti me quoque posse putes,
  5. Matris in admisso falsa sub imagine lusae
  6. Error inest; pluma tectus adulter erat.
  7. Nil ego, si peccem, possum nescisse, nec ullus
  8. Error qui facti crimen obumbret erit.
  9. Illa bene erravit vitiumque auctore redemit.
  10. Felix in culpa quo Iove dicar ego?
  11. Sed genus et proavos et regia nomina iactas.
  12. Clara satis domus haec nobilitate sua est.
  13. Iuppiter ut soceri proavus taceatur et omne
  14. Tantalidae Pelopis Tyndareique decus,
  15. Dat mihi Leda Iovem cygno decepta parentem,
  16. Quae falsam gremio credula fovit avem.
  17. I nunc et Phrygiae late primordia gentis
  18. Cumque suo Priamum Laumedonte refer!
  19. Quos ego suspicio; sed qui tibi gloria magna est
  20. Quintus, is a nostro nomine primus erit.