Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Si mihi difficilis formam natura negavit,
  2. Ingenio formae damna repende meo.
  3. Sim brevis, at nomen, quod terras inpleat omnes,
  4. Est mihi; mensuram nominis ipsa fero.
  5. Candida si non sum, placuit Cepheia Perseo
  6. Andromede, patriae fusca colore suae.
  7. Et variis albae iunguntur saepe columbae,
  8. Et niger a viridi turtur amatur ave.
  9. Si, nisi quae facie poterit te digna videri,
  10. Nulla futura tua est, nulla futura tua est.
  11. At mea cum legerem, sat iam formosa videbar;
  12. Unam iurabas usque decere loqui.
  13. Cantabam, memini — meminerunt omnia amantes —
  14. Oscula cantanti tu mihi rapta dabas.
  15. Haec quoque laudabas, omnique a parte placebam —
  16. Sed tum praecipue, cum fit amoris opus.
  17. Tunc te plus solito lascivia nostra iuvabat,
  18. Crebraque mobilitas aptaque verba ioco,
  19. Et quod, ubi amborum fuerat confusa voluptas,
  20. Plurimus in lasso corpore languor erat.