Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Arva, Phaon, celebras diversa Typhoidos Aetnae;
  2. Me calor Aetnaeo non minor igne tenet.
  3. Nec mihi, dispositis quae iungam carmina nervis,
  4. Proveniunt; vacuae carmina mentis opus!
  5. Nec me Pyrrhiades Methymniadesve puellae,
  6. Nec me Lesbiadum cetera turba iuvant.
  7. Vilis Anactorie, vilis mihi candida Cydro;
  8. Non oculis grata est Atthis, ut ante, meis,
  9. Atque aliae centum, quas hic sine crimine amavi;
  10. Inprobe, multarum quod fuit, unus habes.
  11. Est in te facies, sunt apti lusibus anni —
  12. O facies oculis insidiosa meis!
  13. Sume fidem et pharetram — fies manifestus Apollo;
  14. Accedant capiti cornua — Bacchus eris!
  15. Et Phoebus Daphnen, et Cnosida Bacchus amavit,
  16. Nec norat lyricos illa vel illa modos;
  17. At mihi Pegasides blandissima carmina dictant;
  18. Iam canitur toto nomen in orbe meum.
  19. Nec plus Alcaeus, consors patriaeque lyraeque,
  20. Laudis habet, quamvis grandius ille sonet.