Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Donec terrigenae, facinus mirabile, fratres
  2. Inter se strictas conseruere manus.
  3. Insopor ecce vigil squamis crepitantibus horrens
  4. Sibilat et torto pectore verrit humum!
  5. Dotis opes ubi erant? ubi erat tibi regia coniunx,
  6. Quique maris gemini distinet Isthmos aquas?
  7. Illa ego, quae tibi sum nunc denique barbara facta,
  8. Nunc tibi sum pauper, nunc tibi visa nocens,
  9. Flammea subduxi medicato lumina somno,
  10. Et tibi, quae raperes, vellera tuta dedi.
  11. Proditus est genitor, regnum patriamque reliqui;
  12. Munus, in exilio quod licet esse, tuli!
  13. Virginitas facta est peregrini praeda latronis;
  14. Optima cum cara matre relicta soror.
  15. At non te fugiens sine me, germane, reliqui!
  16. Deficit hoc uno littera nostra loco.
  17. Quod facere ausa mea est, non audet scribere dextra.
  18. Sic ego, sed tecum, dilaceranda fui.
  19. Nec tamen extimui — quid enim post illa timerem? —
  20. Credere me pelago, femina iamque nocens.