Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Nullus erat! referoque manus iterumque retempto,
  2. Perque torum moveo bracchia — nullus erat!
  3. Excussere metus somnum; conterrita surgo,
  4. Membraque sunt viduo praecipitata toro.
  5. Protinus adductis sonuerunt pectora palmis,
  6. Utque erat e somno turbida, rupta coma est.
  7. Luna fuit; specto, siquid nisi litora cernam.
  8. Quod videant oculi, nil nisi litus habent.
  9. Nunc huc, nunc illuc, et utroque sine ordine, curro;
  10. Alta puellares tardat harena pedes.
  11. Interea toto clamavi in litore 'Theseu!':
  12. Reddebant nomen concava saxa tuum,
  13. Et quotiens ego te, totiens locus ipse vocabat.
  14. Ipse locus miserae ferre volebat opem.
  15. Mons fuit — apparent frutices in vertice rari;
  16. Hinc scopulus raucis pendet adesus aquis.
  17. Adscendo — vires animus dabat — atque ita late
  18. Aequora prospectu metior alta meo.
  19. Inde ego — nam ventis quoque sum crudelibus usa —
  20. Vidi praecipiti carbasa tenta Noto.