Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Forsitan et narres, quam sit tibi rustica coniunx,
  2. Quae tantum lanas non sinat esse rudes.
  3. Fallar, et hoc crimen tenues vanescat in auras,
  4. Neve, revertendi liber, abesse velis!
  5. Me pater Icarius viduo discedere lecto
  6. Cogit et immensas increpat usque moras.
  7. Increpet usque licet — tua sum, tua dicar oportet;
  8. Penelope coniunx semper Ulixis ero.
  9. Ille tamen pietate mea precibusque pudicis
  10. Frangitur et vires temperat ipse suas.
  11. Dulichii Samiique et quos tulit alta Zacynthos,
  12. Turba ruunt in me luxuriosa proci,
  13. Inque tua regnant nullis prohibentibus aula;
  14. Viscera nostra, tuae dilacerantur opes.
  15. Quid tibi Pisandrum Polybumque Medontaque dirum
  16. Eurymachique avidas Antinoique manus
  17. Atque alios referam, quos omnis turpiter absens
  18. Ipse tuo partis sanguine rebus alis?
  19. Irus egens pecorisque Melanthius actor edendi
  20. Ultimus accedunt in tua damna pudor.