Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Victor abes, nec scire mihi, quae causa morandi,
  2. Aut in quo lateas ferreus orbe, licet!
  3. Quisquis ad haec vertit peregrinam litora puppim,
  4. Ille mihi de te multa rogatus abit,
  5. Quamque tibi reddat, si te modo viderit usquam,
  6. Traditur huic digitis charta notata meis.
  7. Nos Pylon, antiqui Neleia Nestoris arva,
  8. Misimus; incerta est fama remissa Pylo.
  9. Misimus et Sparten; Sparte quoque nescia veri.
  10. Quas habitas terras, aut ubi lentus abes?
  11. Utilius starent etiamnunc moenia Phoebi —
  12. Irascor votis, heu, levis ipsa meis!
  13. Scirem ubi pugnares, et tantum bella timerem,
  14. Et mea cum multis iuncta querela foret.
  15. Quid timeam, ignoro — timeo tamen omnia demens,
  16. Et patet in curas area lata meas.
  17. Quaecumque aequor habet, quaecumque pericula tellus,
  18. Tam longae causas suspicor esse morae.
  19. Haec ego dum stulte metuo, quae vestra libido est,
  20. Esse peregrino captus amore potes.