Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Cui Nemesis 'quid' ait 'tibi sunt mea damna dolori?
  2. Me tenuit moriens deficiente manu.'
  3. Si tamen e nobis aliquid nisi nomen et umbra
  4. Restat, in Elysia valle Tibullus erit.
  5. Obvius huic venias hedera iuvenalia cinctus
  6. Tempora cum Calvo, docte Catulle, tuo;
  7. Tu quoque, si falsum est temerati crimen amici,
  8. Sanguinis atque animae prodige Galle tuae.
  9. His comes umbra tua est; siqua est modo corporis umbra,
  10. Auxisti numeros, culte Tibulle, pios.
  11. Ossa quieta, precor, tuta requiescite in urna,
  12. Et sit humus cineri non onerosa tuo!
  1. Annua venerunt Cerealis tempora sacri;
  2. Secubat in vacuo sola puella toro.
  3. Flava Ceres, tenues spicis redimita capillos,
  4. Cur inhibes sacris commoda nostra tuis?
  5. Te, dea, munificam gentes, ubi quaeque, loquuntur,
  6. Nec minus humanis invidet ulla bonis.
  7. Ante nec hirsuti torrebant farra coloni,
  8. Nec notum terris area nomen erat,