Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Vive pius — moriere; pius cole sacra — colentem
  2. Mors gravis a templis in cava busta trahet;
  3. Carminibus confide bonis — iacet, ecce, Tibullus:
  4. Vix manet e toto, parva quod urna capit!
  5. Tene, sacer vates, flammae rapuere rogales
  6. Pectoribus pasci nec timuere tuis?
  7. Aurea sanctorum potuissent templa deorum
  8. Urere, quae tantum sustinuere nefas!
  9. Avertit vultus, Erycis quae possidet arces;
  10. Sunt quoque, qui lacrimas continuisse negant.
  11. Sed tamen hoc melius, quam si Phaeacia tellus
  12. Ignotum vili supposuisset humo.
  13. Hinc certe madidos fugientis pressit ocellos
  14. Mater et in cineres ultima dona tulit;
  15. Hinc soror in partem misera cum matre doloris
  16. Venit inornatas dilaniata comas,
  17. Cumque tuis sua iunxerunt Nemesisque priorque
  18. Oscula nec solos destituere rogos.
  19. Delia discedens 'felicius' inquit 'amata
  20. Sum tibi; vixisti, dum tuus ignis eram.'