Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Cum rapiunt mala fata bonos — ignoscite fasso! —
  2. Sollicitor nullos esse putare deos.
  3. Vive pius — moriere; pius cole sacra — colentem
  4. Mors gravis a templis in cava busta trahet;
  5. Carminibus confide bonis — iacet, ecce, Tibullus:
  6. Vix manet e toto, parva quod urna capit!
  7. Tene, sacer vates, flammae rapuere rogales
  8. Pectoribus pasci nec timuere tuis?
  9. Aurea sanctorum potuissent templa deorum
  10. Urere, quae tantum sustinuere nefas!
  11. Avertit vultus, Erycis quae possidet arces;
  12. Sunt quoque, qui lacrimas continuisse negant.
  13. Sed tamen hoc melius, quam si Phaeacia tellus
  14. Ignotum vili supposuisset humo.
  15. Hinc certe madidos fugientis pressit ocellos
  16. Mater et in cineres ultima dona tulit;
  17. Hinc soror in partem misera cum matre doloris
  18. Venit inornatas dilaniata comas,
  19. Cumque tuis sua iunxerunt Nemesisque priorque
  20. Oscula nec solos destituere rogos.