Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Et modo blanditias dicat, modo iurgia nectat;
  2. Saepe fruar domina, saepe repulsus eam.
  3. Quod dubius Mars est, per te, privigne Cupido, est;
  4. Et movet exemplo vitricus arma tuo.
  5. Tu levis es multoque tuis ventosior alis,
  6. Gaudiaque ambigua dasque negasque fide.
  7. Si tamen exaudis, pulchra cum matre, Cupido,
  8. Indeserta meo pectore regna gere!
  9. Accedant regno, nimium vaga turba, puellae!
  10. Ambobus populis sic venerandus eris.
  1. Tu mihi, tu certe, memini, Graecine, negabas
  2. Uno posse aliquem tempore amare duas.
  3. Per te ego decipior, per te deprensus inermis —
  4. Ecce, duas uno tempore turpis amo!
  5. Utraque formosa est, operosae cultibus ambae;
  6. Artibus in dubio est haec sit an illa prior.
  7. Pulchrior hac illa est, haec est quoque pulchrior illa;
  8. Et magis haec nobis, et magis illa placet!
  9. Erro, velut ventis discordibus acta phaselos,
  10. Dividuumque tenent alter et alter amor.