Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Et mihi iucundo non rustica cognita furto,
  2. Apta quidem dominae, sed magis apta mihi —
  3. Quis fuit inter nos sociati corporis index?
  4. Sensit concubitus unde Corinna tuos?
  5. Num tamen erubui? num, verbo lapsus in ullo,
  6. Furtivae Veneris conscia signa dedi?
  7. Quid, quod in ancilla siquis delinquere possit,
  8. Illum ego contendi mente carere bona?
  9. Thessalus ancillae facie Briseidos arsit;
  10. Serva Mycenaeo Phoebas amata duci.