Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Nec sum ego Tantalide maior, nec maior Achille;
  2. Quod decuit reges, cur mihi turpe putem?
  3. Ut tamen iratos in te defixit ocellos,
  4. Vidi te totis erubuisse genis;
  5. At quanto, si forte refers, praesentior ipse
  6. Per Veneris feci numina magna fidem!
  7. Tu, dea, tu iubeas animi periuria puri
  8. Carpathium tepidos per mare ferre Notos!
  9. Pro quibus officiis pretium mihi dulce repende
  10. Concubitus hodie, fusca Cypassi, tuos!