Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Pro quibus officiis pretium mihi dulce repende
  2. Concubitus hodie, fusca Cypassi, tuos!
  3. Quid renuis fingisque novos, ingrata, timores?
  4. Unum est e dominis emeruisse satis.
  5. Quod si stulta negas, index anteacta fatebor,
  6. Et veniam culpae proditor ipse meae,
  7. Quoque loco tecum fuerim, quotiensque, Cypassi,
  8. Narrabo dominae, quotque quibusque modis!
  1. O numquam pro re satis indignande Cupido,
  2. O in corde meo desidiose puer —
  3. Quid me, qui miles numquam tua signa reliqui,
  4. Laedis, et in castris vulneror ipse meis?
  5. Cur tua fax urit, figit tuus arcus amicos?
  6. Gloria pugnantes vincere maior erat.
  7. Quid? non Haemonius, quem cuspide perculit, heros
  8. Confossum medica postmodo iuvit ope?
  9. Venator sequitur fugientia; capta relinquit
  10. Semper et inventis ulteriora petit.
  11. Nos tua sentimus, populus tibi deditus, arma;
  12. Pigra reluctanti cessat in hoste manus.