Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Candida seu tacito vidit me femina vultu,
  2. In vultu tacitas arguis esse notas.
  3. Siquam laudavi, misero petis ungue capillos;
  4. Si culpo, crimen dissimulare putas.
  5. Sive bonus color est, in te quoque frigidus esse,
  6. Seu malus, alterius dicor amore mori.
  7. Atque ego peccati vellem mihi conscius essem!
  8. Aequo animo poenam, qui meruere, ferunt;