Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Non oculi tacuere tui, conscriptaque vino
  2. Mensa, nec in digitis littera nulla fuit.
  3. Sermonem agnovi, quod non videatur, agentem
  4. Verbaque pro certis iussa valere notis.
  5. Iamque frequens ierat mensa conviva relicta;
  6. Conpositi iuvenes unus et alter erant.
  7. Inproba tum vero iungentes oscula vidi —
  8. Illa mihi lingua nexa fuisse liquet —