Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Nullus amor tanti est — abeas, pharetrate Cupido! —
  2. Ut mihi sint totiens maxima vota mori.
  3. Vota mori mea sunt, cum te peccasse recordor,
  4. O mihi perpetuum nata puella malum!
  5. Non male deletae nudant tua facta tabellae,
  6. Nec data furtive munera crimen habent.
  7. O utinam arguerem sic, ut non vincere possem!
  8. Me miserum! quare tam bona causa mea est?
  9. Felix, qui quod amat defendere fortiter audet,
  10. Cui sua 'non feci!' dicere amica potest.
  11. Ferreus est nimiumque suo favet ille dolori,
  12. Cui petitur victa palma cruenta rea.
  13. Ipse miser vidi, cum me dormire putares,
  14. Sobrius adposito crimina vestra mero.
  15. Multa supercilio vidi vibrante loquentes;
  16. Nutibus in vestris pars bona vocis erat.
  17. Non oculi tacuere tui, conscriptaque vino
  18. Mensa, nec in digitis littera nulla fuit.
  19. Sermonem agnovi, quod non videatur, agentem
  20. Verbaque pro certis iussa valere notis.