Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Sic ubi vexarat tepidosque refoverat ignis,
  2. Rursus erat votis comis et apta meis.
  3. Quas mihi blanditias, quam dulcia verba parabat
  4. Oscula, di magni, qualia quotque dabat!
  5. Tu quoque, quae nostros rapuisti nuper ocellos,
  6. Saepe time simulans, saepe rogata nega;
  7. Et sine me ante tuos proiectum in limine postis
  8. Longa pruinosa frigora nocte pati.
  9. Sic mihi durat amor longosque adolescit in annos;
  10. Hoc iuvat; haec animi sunt alimenta mei.
  11. Pinguis amor nimiumque patens in taedia nobis
  12. Vertitur et, stomacho dulcis ut esca, nocet.
  13. Si numquam Danaen habuisset aenea turris,
  14. Non esset Danae de Iove facta parens;
  15. Dum servat Iuno mutatam cornibus Io,
  16. Facta est, quam fuerat, gratior illa Iovi.
  17. Quod licet et facile est quisquis cupit, arbore frondis
  18. Carpat et e magno flumine potet aquam.
  19. Siqua volet regnare diu, deludat amantem.
  20. Ei mihi, ne monitis torquear ipse meis!