Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Nec tibi, qua tutum vati, Macer, arma canenti
  2. Aureus in medio Marte tacetur Amor.
  3. Et Paris est illic et adultera, nobile crimen,
  4. Et comes extincto Laodamia viro.
  5. Si bene te novi, non bella libentius istis
  6. Dicis, et a vestris in mea castra venis.
  1. Si tibi non opus est servata, stulte, puella,
  2. At mihi fac serves, quo magis ipse velim!
  3. Quod licet, ingratum est; quod non licet acrius urit.
  4. Ferreus est, siquis, quod sinit alter, amat
  5. Speremus pariter, pariter metuamus amantes,
  6. Et faciat voto rara repulsa locum.
  7. Quo mihi fortunam, quae numquam fallere curet?
  8. Nil ego, quod nullo tempore laedat, amo!
  9. Viderat hoc in me vitium versuta Corinna,
  10. Quaque capi possem, callida norat opem.
  11. A, quotiens sani capitis mentita dolores
  12. Cunctantem tardo iussit abire pede!
  13. A, quotiens finxit culpam, quantumque licebat
  14. Insonti, speciem praebuit esse nocens!