Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Scilicet a speculi sumuntur imagine fastus,
  2. Nec nisi conpositam se prius illa videt!
  3. Non, tibi si facies animum dat et omina regni —
  4. O facies oculos nata tenere meos! —
  5. Collatum idcirco tibi me contemnere debes;
  6. Aptari magnis inferiora licet.
  7. Traditur et nymphe mortalis amore Calypso
  8. Capta recusantem detinuisse virum.
  9. Creditur aequoream Pthio Nereida regi,
  10. Egeriam iusto concubuisse Numae,
  11. Vulcano Venerem, quamvis incude relicta
  12. Turpiter obliquo claudicet ille pede.
  13. Carminis hoc ipsum genus inpar; sed tamen apte
  14. Iungitur herous cum breviore modo.
  15. Tu quoque me, mea lux, in quaslibet accipe leges;
  16. Te deceat medio iura dedisse foro.
  17. Non tibi crimen ero, nec quo laetere remoto;
  18. Non erit hic nobis infitiandus amor.
  19. Sunt mihi pro magno felicia carmina censu,
  20. Et multae per me nomen habere volunt;