Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Novi aliquam, quae se circumferat esse Corinnam.
  2. Ut fiat, quid non illa dedisse velit?
  3. Sed neque diversi ripa labuntur eadem
  4. Frigidus Eurotas populiferque Padus,
  5. Nec nisi tu nostris cantabitur ulla libellis;
  6. Ingenio causas tu dabis una meo.
  1. Carmen ad iratum dum tu perducis Achillen
  2. Primaque iuratis induis arma viris,
  3. Nos, Macer, ignava Veneris cessamus in umbra,
  4. Et tener ausuros grandia frangit Amor.
  5. Saepe meae 'tandem' dixi 'discede' puellae —
  6. In gremio sedit protinus illa meo.
  7. Saepe 'pudet!' dixi — lacrimis vix illa retentis
  8. 'Me miseram! iam te' dixit 'amare pudet?'
  9. Inplicuitque suos circum mea colla lacertos
  10. Et, quae me perdunt, oscula mille dedit.
  11. Vincor, et ingenium sumptis revocatur ab armis,
  12. Resque domi gestas et mea bella cano.
  13. Sceptra tamen sumpsi, curaque tragoedia nostra
  14. Crevit, et huic operi quamlibet aptus eram.