Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Pars me Sulmo tenet Paeligni tertia ruris —
  2. Parva, sed inriguis ora salubris aquis.
  3. Sol licet admoto tellurem sidere findat,
  4. Et micet Icarii stella proterva canis,
  5. Arva pererrantur Paeligna liquentibus undis,
  6. Et viret in tenero fertilis herba solo.
  7. Terra ferax Cereris multoque feracior uvis;
  8. Dat quoque baciferam Pallada rarus ager;
  9. Perque resurgentes rivis labentibus herbas
  10. Gramineus madidam caespes obumbrat humum.
  11. At meus ignis abest. verbo peccavimus uno! —
  12. Quae movet ardores est procul; ardor adest.
  13. Non ego, si medius Polluce et Castore ponar,
  14. In caeli sine te parte fuisse velim.
  15. Solliciti iaceant terraque premantur iniqua,
  16. In longas orbem qui secuere vias! —
  17. Aut iuvenum comites iussissent ire puellas,
  18. Si fuit in longas terra secanda vias!
  19. Tum mihi, si premerem ventosas horridus Alpes,
  20. Dummodo cum domina, molle fuisset iter.