Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Cum domina Libycas ausim perrumpere Syrtes
  2. Et dare non aequis vela ferenda Notis.
  3. Non quae virgineo portenta sub inguine latrant,
  4. Nec timeam vestros, curva Malea, sinus;
  5. Non quae submersis ratibus saturata Charybdis
  6. Fundit et effusas ore receptat aquas.
  7. Quod si Neptuni ventosa potentia vincat,
  8. Et subventuros auferat unda deos,
  9. Tu nostris niveos umeris inpone lacertos;
  10. Corpore nos facili dulce feremus onus.
  11. Saepe petens Hero iuvenis transnaverat undas;
  12. Tum quoque transnasset, sed via caeca fuit.
  13. At sine te, quamvis operosi vitibus agri
  14. Me teneant, quamvis amnibus arva natent,
  15. Et vocet in rivos currentem rusticus undam,
  16. Frigidaque arboreas mulceat aura comas,
  17. Non ego Paelignos videor celebrare salubres,
  18. Non ego natalem, rura paterna, locum —
  19. Sed Scythiam Cilicasque feros viridesque Britannos,
  20. Quaeque Prometheo saxa cruore rubent.