Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quid iuvat inmunes belli cessare puellas,
  2. Nec fera peltatas agmina velle sequi,
  3. Si sine Marte suis patiuntur vulnera telis,
  4. Et caecas armant in sua fata manus?
  5. Quae prima instituit teneros convellere fetus,
  6. Militia fuerat digna perire sua.
  7. Scilicet, ut careat rugarum crimine venter,
  8. Sternetur pugnae tristis harena tuae?
  9. Si mos antiquis placuisset matribus idem,
  10. Gens hominum vitio deperitura fuit,
  11. Quique iterum iaceret generis primordia nostri
  12. In vacuo lapides orbe, parandus erat.
  13. Quis Priami fregisset opes, si numen aquarum
  14. Iusta recusasset pondera ferre Thetis?
  15. Ilia si tumido geminos in ventre necasset,
  16. Casurus dominae conditor Urbis erat;
  17. Si Venus Aenean gravida temerasset in alvo,
  18. Caesaribus tellus orba futura fuit.
  19. Tu quoque, cum posses nasci formosa, perisses,
  20. Temptasset, quod tu, si tua mater opus;