Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Hoc quoque iussit Amor — procul hinc, procul este, severae!
  2. Non estis teneris apta theatra modis.
  3. Me legat in sponsi facie non frigida virgo,
  4. Et rudis ignoto tactus amore puer;
  5. Atque aliquis iuvenum quo nunc ego saucius arcu
  6. Agnoscat flammae conscia signa suae,
  7. Miratusque diu 'quo' dicat 'ab indice doctus
  8. Conposuit casus iste poeta meos?'
  9. Ausus eram, memini, caelestia dicere bella
  10. Centimanumque Gyen — et satis oris erat —
  11. Cum male se Tellus ulta est, ingestaque Olympo
  12. Ardua devexum Pelion Ossa tulit.
  13. In manibus nimbos et cum Iove fulmen habebam,
  14. Quod bene pro caelo mitteret ille suo —
  15. Clausit amica fores! ego cum Iove fulmen omisi;
  16. Excidit ingenio Iuppiter ipse meo.
  17. Iuppiter, ignoscas! nil me tua tela iuvabant;
  18. Clausa tuo maius ianua fulmen habet.