Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Donec erunt ignes arcusque Cupidinis arma,
  2. Discentur numeri, culte Tibulle, tui;
  3. Gallus et Hesperiis et Gallus notus Eois,
  4. Et sua cum Gallo nota Lycoris erit.
  5. Ergo, cum silices, cum dens patientis aratri
  6. Depereant aevo, carmina morte carent.
  7. Cedant carminibus reges regumque triumphi,
  8. Cedat et auriferi ripa benigna Tagi!
  9. Vilia miretur vulgus; mihi flavus Apollo
  10. Pocula Castalia plena ministret aqua,
  11. Sustineamque coma metuentem frigora myrtum,
  12. Atque a sollicito multus amante legar!
  13. Pascitur in vivis Livor; post fata quiescit,
  14. Cum suus ex merito quemque tuetur honos.
  15. Ergo etiam cum me supremus adederit ignis,
  16. Vivam, parsque mei multa superstes erit.
  1. Hoc quoque conposui Paelignis natus aquosis,
  2. Ille ego nequitiae Naso poeta meae.