Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Adde manus in vincla meas — meruere catenas —
  2. Dum furor omnis abit, siquis amicus ades!
  3. Nam furor in dominam temeraria bracchia movit;
  4. Flet mea vaesana laesa puella manu.
  5. Tunc ego vel caros potui violare parentes
  6. Saeva vel in sanctos verbera ferre deos!
  7. Quid? non et clipei dominus septemplicis Aiax
  8. Stravit deprensos lata per arva greges,
  9. Et, vindex in matre patris, malus ultor, Orestes
  10. Ausus in arcanas poscere tela deas?
  11. Ergo ego digestos potui laniare capillos?
  12. Nec dominam motae dedecuere comae.
  13. Sic formosa fuit. talem Schoeneida dicam
  14. Maenalias arcu sollicitasse feras;
  15. Talis periuri promissaque velaque Thesei
  16. Flevit praecipites Cressa tulisse Notos;
  17. Sic, nisi vittatis quod erat Cassandra capillis,
  18. Procubuit templo, casta Minerva, tuo.
  19. Quis mihi non 'demens!' quis non mihi 'barbare!' dixit?
  20. Ipsa nihil; pavido est lingua retenta metu.