Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Urbe silent tota, vitreoque madentia rore
  2. Tempora noctis eunt; excute poste seram!
  3. Aut ego iam ferroque ignique paratior ipse,
  4. Quem face sustineo, tecta superba petam.
  5. Nox et Amor vinumque nihil moderabile suadent;
  6. Illa pudore vacat, Liber Amorque metu.
  7. Omnia consumpsi, nec te precibusque minisque
  8. Movimus, o foribus durior ipse tuis.
  9. Non te formosae decuit servare puellae
  10. Limina, sollicito carcere dignus eras.
  11. Iamque pruinosus molitur Lucifer axes,
  12. Inque suum miseros excitat ales opus.
  13. At tu, non laetis detracta corona capillis,
  14. Dura super tota limina nocte iace!
  15. Tu dominae, cum te proiectam mane videbit,
  16. Temporis absumpti tam male testis eris.
  17. Qualiscumque vale sentique abeuntis honorem;
  18. Lente nec admisso turpis amante, vale!
  19. Vos quoque, crudeles rigido cum limine postes
  20. Duraque conservae ligna, valete, fores!