Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Cum surges abitura domum, surgemus et omnes,
  2. In medium turbae fac memor agmen eas.
  3. Agmine me invenies aut invenieris in illo:
  4. Quidquid ibi poteris tangere, tange, mei.
  5. Me miserum! monui, paucas quod prosit in horas;
  6. Separor a domina nocte iubente mea.
  7. Nocte vir includet, lacrimis ego maestus obortis,
  8. Qua licet, ad saevas prosequar usque fores.
  9. Oscula iam sumet, iam non tantum oscula sumet:
  10. Quod mihi das furtim, iure coacta dabis.
  11. Verum invita dato — potes hoc — similisque coactae;
  12. Blanditiae taceant, sitque maligna Venus.
  13. Si mea vota valent, illum quoque ne iuvet, opto;
  14. Si minus, at certe te iuvet inde nihil.
  15. Sed quaecumque tamen noctem fortuna sequetur,
  16. Cras mihi constanti voce dedisse nega!
  1. Aestus erat, mediamque dies exegerat horam;
  2. Adposui medio membra levanda toro.
  3. Pars adaperta fuit, pars altera clausa fenestrae;
  4. Quale fere silvae lumen habere solent,