Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Nec premat inpositis sinito tua colla lacertis,
  2. Mite nec in rigido pectore pone caput;
  3. Nec sinus admittat digitos habilesve papillae;
  4. Oscula praecipue nulla dedisse velis!
  5. Oscula si dederis, fiam manifestus amator
  6. Et dicam 'mea sunt!' iniciamque manum.
  7. Haec tamen adspiciam, sed quae bene pallia celant,
  8. Illa mihi caeci causa timoris erunt.
  9. Nec femori committe femur nec crure cohaere
  10. Nec tenerum duro cum pede iunge pedem.
  11. Multa miser timeo, quia feci multa proterve,
  12. Exemplique metu torqueor, ecce, mei.
  13. Saepe mihi dominaeque meae properata voluptas
  14. Veste sub iniecta dulce peregit opus.
  15. Hoc tu non facies; sed, ne fecisse puteris,
  16. Conscia de tergo pallia deme tuo.
  17. Vir bibat usque roga — precibus tamen oscula desint! —
  18. Dumque bibit, furtim si potes, adde merum.
  19. Si bene conpositus somno vinoque iacebit,
  20. Consilium nobis resque locusque dabunt.