Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. O quam saepe comas aliquo mirante rubebis,
  2. Et dices: 'empta nunc ego merce probor,
  3. Nescio quam pro me laudat nunc iste Sygambram.
  4. Fama tamen memini cum fuit ista mea.'
  5. Me miserum! lacrimas male continet oraque dextra
  6. Protegit ingenuas picta rubore genas.
  7. Sustinet antiquos gremio spectatque capillos,
  8. Ei mihi, non illo munera digna loco!
  9. Collige cum vultu mentem! reparabile damnum est.
  10. Postmodo nativa conspiciere coma.
  1. Quid mihi Livor edax, ignavos obicis annos,
  2. Ingeniique vocas carmen inertis opus;
  3. Non me more patrum, dum strenua sustinet aetas,
  4. Praemia militiae pulverulenta sequi,
  5. Nec me verbosas leges ediscere nec me
  6. Ingrato vocem prostituisse foro?
  7. Mortale est, quod quaeris, opus. mihi fama perennis
  8. Quaeritur, in toto semper ut orbe canar.