Amores
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Nec tamen indignum est a divite praemia posci;
- Munera poscenti quod dare possit, habet.
- Carpite de plenis pendentes vitibus uvas;
- Praebeat Alcinoi poma benignus ager!
- Officium pauper numeret studiumque fidemque;
- Quod quis habet, dominae conferat omne suae.
- Est quoque carminibus meritas celebrare puellas
- Dos mea; quam volui, nota fit arte mea.
- Scindentur vestes, gemmae frangentur et aurum;
- Carmina quam tribuent, fama perennis erit.
- Nec dare, sed pretium posci dedignor et odi;
- Quod nego poscenti, desine velle, dabo!
- Colligere incertos et in ordine ponere crines
- Docta neque ancillas inter habenda Nape,
- Inque ministeriis furtivae cognita noctis
- Utilis et dandis ingeniosa notis
- Saepe venire ad me dubitantem hortata Corinnam,
- Saepe laboranti fida reperta mihi —