Amores
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Cur mihi sit damno, tibi sit lucrosa voluptas,
- Quam socio motu femina virque ferunt?
- Non bene conducti vendunt periuria testes,
- Non bene selecti iudicis arca patet.
- Turpe reos empta miseros defendere lingua;
- Quod faciat magni, turpe tribunal, opes;
- Turpe tori reditu census augere paternos,
- Et faciem lucro prostituisse suam.
- Gratia pro rebus merito debetur inemptis;
- Pro male conducto gratia nulla toro.
- Omnia conductor solvit; mercede soluta
- Non manet officio debitor ille tuo.
- Parcite, formosae, pretium pro nocte pacisci;
- Non habet eventus sordida praeda bonos.
- Non fuit armillas tanti pepigisse Sabinas,
- Ut premerent sacrae virginis arma caput;
- E quibus exierat, traiecit viscera ferro
- Filius, et poenae causa monile fuit.