Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

non fallebat Demetrium ablegari se, ne adesset consilio, cum in conspectu locorum consultarent, quae proxime itinera ad mare Hadriaticum atque Italiam ducerent, quaeque ratio belli esset futura. sed non solum parendum patri tutum,

sed etiam adsentiendum erat, ne invitum parere suspicionem faceret.

ut tamen iter ei tutum in Macedoniam esset, Didas ex praetoribus regiis unus, qui Paeoniae praeerat, iussus est prosequi eum cum modico praesidio. hunc quoque Perseus,

sicut plerosque patris amicorum, ex quo cuiquam dubium esse coeperat, ad quem regis animo ita inclinato hereditas regni pertineret, inter coniuratos in fratris perniciem habuit.

in praesentia dat ei mandata, ut per omne obsequium insinuaret se in quam maxime familiarem usum, ut elicere omnia arcana specularique abditos eius sensus posset. ita digreditur Demetrius cum infestioribus, quam si solus iret, praesidiis.

79

Philippus Maedicam primum, deinde solitudines interiacentes Maedicae atque Haemo septimis demum castris ad radices montis pervenit. ibi unum moratus diem ad deligendos, quos duceret secum, tertio die iter est ingressus.