Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Philippus, simul ne otio miles deterior fieret, simul avertendae suspicionis causa quicquam a se agitari de Romano bello, Stobos Paeoniae exercitu indicto in Maedicam ducere pergit.

cupido eum ceperat in verticem Haemi montis ascendendi, quia vulgatae

78
opinioni crediderat Ponticum simul et Hadriaticum mare et Histrum amnem et Alpes conspici posse: subiecta oculis ea parvi sibi momenti futura ad cogitationem Romani belli.

percunctatus regionis peritos de ascensu Haemi, cum satis inter omnes constaret viam exercitui nullam esse, paucis et expeditis per difficillimum aditum,

ut sermone familiari minorem filium permulceret, quem statuerat non ducere secum, primum quaerit ab eo, cum tanta difficultas itineris proponatur, utrum perseverandum sit in incepto an abstinendum.

si pergat tamen ire, non posse oblivisci se in talibus rebus Antigoni, qui saeva tempestate iactatus, cum in eadem nave secum suos omnes habuisset, praecepisse liberis diceretur, ut et ipsi meminissent et ita posteris proderent, ne quis cum tota gente simul in rebus dubiis periclitari auderet.

memorem ergo se praecepti eius duos simul filios non commissurum in aleam eius, qui proponeretur, casus; et quoniam maiorem filium secum duceret, minoren ad subsidia spei et custodiam regni remissurum in Macedoniam esse.