Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Europa abstinete; Asia omni, quae cis Taurum montem est, decedite. pro impensis deinde in bellum factis quindecim milia talentum Euboicorum dabitis, quingenta praesentia, duo milia et quingenta, cum senatus populusque Romanus pacem comprobaverint; milia deinde talentum per duodecim annos.
Eumeni quoque reddi quadringenta talenta et quod frumenti reliquum ex eo, quod debitum est, placet.
haec cum pepigerimus, facturos vos ut pro certo habeamus, erit quidem aliquod pignus, si obsides viginti nostro arbitratu dabitis; sed numquam satis liquebit nobis ibi pacem esse populo Romano,
ubi Hannibal erit; eum ante omnia deposcimus. Thoantem quoque Aetolum, concitorem Aetolici belli, qui et illorum fiducia vos et vestra illos in nos armavit,
dedetis et cum eo Mnasilochum Acarnana et Chalcidensis Philonem et Eubulidam. in deteriore sua fortuna pacem faciet rex, quia serius facit, quam facere potuit. si nunc moratus fuerit, sciat regum maiestatem difficilius ab summo fastigio ad medium detrahi quam a mediis ad ima praecipitari.”
cum iis mandatis ab rege missi erant legati, ut omnem pacis condicionem acciperent; itaque Romam mitti legatos placuit. consul in hiberna exercitum Magnesiam ad Maeandrum et Trallis Ephesumque divisit.
Ephesum ad consulem paucos post dies obsides ab rege adducti sunt, et legati, qui Romam irent, venerunt.
Eumenes quoque eodem tempore profectus est Romam, quo legati regis. secutae eos sunt legationes omnium Asiae populorum.
dum haec Asia geruntur, duo fere sub idem tempus cum triumphi spe proconsules de provinciis Romam redierunt, Q. Minucius ex Liguribus,
M’. Acilius ex Aetolia. auditis utriusque rebus gestis Minucio negatus triumphus, Acilio magno consensu decretus; isque triumphans de rege Antiocho et Aetolis urbem est invectus.
praelata eo triumpho sunt signa militaria ducenta triginta, et argenti infecti tria milia pondo, signati tetrachmum Atticum centum decem tria milia, cistophori ducenta undequinquaginta, vasa argentea caelata multa magnique ponderis;
tulit et suppellectilem regiam argenteam ac vestem magnificam, coronas aureas, dona sociarum civitatium, quadraginta quinque, spolia omnis generis. captivos nobiles, Aetolos et regios duces, sex et triginta duxit.
Damocritus, Aetolorum dux, paucos ante dies, cum e carcere noctu effugisset, ripa Tiberis custodibus, priusquam comprehenderetur, gladio se transfixit.