Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ne Claudiae genti inustam maculam vellent, ut carcere et vinculis viderentur digni. virum honoratissimae imaginis futurum ad posteros, legum latorem conditoremque Romani iuris, iacere vinctum inter fures nocturnos ac

averterent ab ira parumper ad cognitionem cogitationemque animos et potius unum tot Claudiis deprecantibus condonarent, quam propter unius odium multorum preces aspernarentur.

se quoque id generi ac nomini dare nec cum eo in gratiam redisse, cuius adversae fortunae velit succursum. virtute libertatem recuperatam esse; dementia concordiam ordinum stabiliri posse.

erant, quos moveret sua magis pietate quam eius, pro quo agebat, causa; sed Verginius sui potius ut misererentur orabat filiaeque nec gentis Claudiae regnum in plebem sortitae, sed necessariorum Verginiae, trium tribunorum, preces audirent, qui ad auxilium plebis creati ipsi plebis fidem atque auxilium inplorarent.

iustiores hae lacrimae videbantur. itaque spe incisa, priusquam prodicta dies adesset, Appius mortem sibi conscivit.