Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
et Hernicis legati gratulatum de concordia patrum ac plebis Romam venerunt donumque ob eam Iovi optumo maximo coronam auream in Capitolium tulere parvi ponderis, prout res opulentae erant colebanturque religiones pie magis quam magnifice.
iisdem auctoribus cognitum est Aequos Volscosque summa vi bellum apparare.
itaque partiri provincias consules iussi. Horatio Sabini, Valerio Aequi evenere. cum ad ea bella dilectum edixissent,
leges decemvirales, quibus tabulis duodecim est nomen, in aes incisas in publico proposuerunt. sunt, qui iussu tribunorum aediles functos eo ministerio scribant.
C. Claudius, qui perosus decemvirorum scelera et ante omnes fratris filii superbiae infestus Regillum antiquam patriam se contulerat, is magno iam natu, cum ad pericula eius deprecanda redisset, cuius vitia fugerat, sordidatus cum gentilibus clientibusque in foro prensabat singulos orabatque,