Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

eadem aestate Mago Hamilcaris filius ex minore Baliarium insula, ubi hibernarat, iuventute lecta in classem imposita, in Italiam triginta ferme rostratis navibus et multis onerariis duodecim milia peditum,

duo ferme equitum traiecit Genuamque nullis praesidiis maritumam oram tutantibus repentino adventu cepit. inde ad oram Ligurum Alpinorum, si quos ibi motus facere posset, classem appulit.

Ingauni — Ligurum ea gens est — bellum ea tempestate gerebant cum Epanteriis Montanis.

igitur Poenus Savone, oppido Alpino, praeda deposita et decem longis navibus in statione ad praesidium relictis, ceteris Carthaginem missis ad tuendam maritumam oram, quia fama erat Scipionem traiecturum,

ipse societate cum Ingaunis, quorum gratiam malebat, composita Montanos instituit oppugnare. et crescebat exercitus in dies, ad famam nominis eius Gallis undique confluentibus.

ea res litteris cognita Sp. Lucreti, ne frustra Hasdrubale cum exercitu deleto biennio ante forent laetati, si par

484
aliud inde bellum, duce tantum mutato, oreretur, curam ingentem accendit patribus.