Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

profectus in Siciliam est triginta navibus longis voluntariorum septem ferme milibus in naves impositis.

et P. Licinius in Bruttios ad duos exercitus consulares venit.

ex iis eum sibi sumpsit, quem L. Veturius consul habuerat; Metello, ut, quibus praefuisset legionibus, iis praeesset, facilius cum adsuetis imperio rem gesturum ratus, permisit.

et praetores diversi in provincias profecti. et quia pecunia ad bellum deerat, agri Campani regionem a fossa Graeca ad mare versam vendere quaestores iussi,

indicio quoque permisso, qui ager civis Campani fuisset, uti is publicus populi Romani esset; indici praemium constitutum quantae pecuniae ager indicatus esset pars decuma.

et Cn. Servilio praetori urbano negotium datum, ut Campani cives, ubi cuique ex senatus consulto liceret habitare, ibi habitarent, animadverteretque in eos, qui alibi habitarent.