Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Albius Calenus et Atrius Umber et ceteri nefariae seditionis auctores sanguine luent quod admiserunt; vobis supplicii eorum spectaculum non modo non acerbum sed laetum etiam, si sana mens rediit, debet esse: de nullis enim quam de vobis infestius aut inimicius consuluerunt.”

Vix finem dicendi fecerat cum ex praeparato simul omnium rerum terror oculis auribusque est offusus.

exercitus, qui corona contionem circumdederat, gladiis ad scuta concrepuit;

praeconis audita vox citantis nomina damnatorum in consilio; nudi in medium protrahebantur, et simul omnis apparatus supplicii expromebatur; deligati ad palum virgisque caesi et securi percussi, adeo torpentibus metu qui aderant, ut non modo ferocior vox adversus atrocitatem poenae sed ne gemitus quidem exaudiretur.

tracti inde de medio omnes, purgatoque loco citati milites nominatim apud tribunos militum in verba P. Scipionis iurarunt, stipendiumque ad nomen singulis persolutum est. hunc finem exitumque seditio militum coepta apud Sucronem habuit.

per idem tempus ad Baetim fluvium Hanno, praefectus Magonis, missus a Gadibus cum parva manu Afrorum, mercede Hispanos sollicitando ad quattuor milia iuvenum armavit.

castris deinde exutus ab L. Marcio, maxima parte militum inter tumultum captorum castrorum, quibusdam etiam in fuga amissis, palatos persequente equite, cum paucis ipse effugit.

dum haec ad Baetim fluvium geruntur Laelius interim freto in Oceanum evectus ad Carteiam classe accessit. urbs ea in ora Oceani sita est, ubi

460
e faucibus angustis panditur mare.

Gades sine certamine per proditionem recipiendi, ultro qui eam pollicerentur in castra Romana venientibus, spes, sicut ante dictum est, fuerat. sed patefacta inmatura proditio est, conprensosque omnes Mago Adherbali praetori Carthaginem devehendos tradit.

Adherbal coniuratis in quinqueremem inpositis, praemissaque ea, quia tardior quam triremis erat, ipse cum octo triremibus modico intervallo sequitur.

iam fretum intrabat quinqueremis, cum Laelius et ipse in quinqueremi e portu Carteiae sequentibus septem triremibus evectus in Adherbalem ac triremes invehitur, quinqueremem satis credens deprensam rapido in freto in adversum aestum reciprocari non posse.

Poenus in re subita parumper incertus trepidavit, utrum quinqueremem sequeretur, an in hostes rostra converteret.