Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

apud vos quem ad rodum loquar, nec consilium nec oratio suppeditat, quos ne quo nomine quidem appellare debeam scio.

cives? qui a patria vestra descistis, — an milites? qui imperium auspiciumque abnuistis, sacramenti religionem rupistis, — hostes? corpora, ora, vestitum, habitum civium adgnosco; facta, dicta, consilia, animos hostium video.

quid enim vos nisi quod Ilergetes et Lacetani, aut optastis aliud aut sperastis? et illi tamen Mandonium atque Indibilem, regiae nobilitatis viros, duces furoris secuti sunt; vos auspicium et imperium ad Umbrum Atrium et Calenum Albium detulistis.

negate vos id omnes fecisse aut factum voluisse, milites; paucorum eum furorem atque amentiam esse; libenter credam negantibus. nec enim ea sunt commissa, quae, vulgata in omnem exercitum, sine piaculis ingentibus expiari

456
possint.

invitus ea tamquam vulnera attingo, sed nisi tacta tractataque sanari non possunt.

equidem pulsis Hispania Carthaginiensibus nullum locum tota provincia, nullos homines credebam esse, ubi vita invisa esset mea: sic me non solum adversus socios gesseram, sed etiam adversus hostes.

in castris en meis — quantum opinio — fama mortis meae non accepta solum, sed etiam expectata est.

non quod ego vulgari facinus per omnes velim — equidem, si totum exercitum meum mortem mihi optasse crederem, hic statim ante oculos vestros morerer, nec me vita iuvaret invisa civibus et militibus meis — ;